라틴어 문장 검색

bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius.
그것을 마시면 가난을 잊고 괴로움을 더 이상 생각하지 않으리라. (불가타 성경, 잠언, 31장7)
Perierunt enim in negotio pessimo; si generavit filium, in summa egestate erit.
좋지 못한 사업으로 그 재산이 없어지면 부자가 아들을 낳아도 그 아들 손에는 아무것도 남지 않는다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장13)
Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
그곳 유다인들은 테살로니카의 유다인들보다 점잖아서 말씀을 아주 기꺼이 받아들이고, 그것이 사실인지 알아보려고 날마다 성경을 연구하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장11)
Thesauros et divitias, quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat et consumat tua insatiabilis aviditas:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:6)
Sed econtra, bonum quodcunque praestationis difficultate differtur, maiori quidem illud aviditate suscipimus et diligentiori studio reservamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 9:4)
Summa namque rerum egestas vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam derivare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 22:2)
Nam, si aliquid ad solam cuiusque petitionem debitum iudicetur, multis divitiae abundanter affluerent, quos perpetua detinebit egestas et iniqua fatigabit inopia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:15)
Quod si nullus adversus eum nec etiam modicus in ipsa spiritus movetur amandi, dico tamen adhuc ipsam suam violenter debere cogere voluntatem ad id petendum, quod maxima primitus aviditate suscepit et cordis desiderio comprobavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:4)
quanto etenim maior difficultas accedit mutua praestandi ac percipiendi solatia, tanto quidem maior aviditas et affectus crescit amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:3)
Valet autem ad amoris augmentum frequens cogitatio de coamante cum dilectione assumpta et oculorum cum timore secretus aspectus et actuum amoris exactio cum aviditate suscepta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:17)
Praeterea, si unus amantium sit super rerum coamantis exactione sollicitus, nisi ad hoc summa fuerit propriarum rerum egestate compulsus, talis quidem, etsi se confingat amare, longe tamen est ab amantium dilectione remotus, quia non amare sed alienis abundare curat divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:23)
Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:10)
Immo nobilis etiam opulentia rerum non inepte egestati decorae postponitur, si mulieris amor opulentae petatur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:4)
Nihil enim magis cunctis bonis hominibus debet esse onerosum, quam si probitas egestatis tenebris obscuretur vel alia necessitate quacunque laboret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:6)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION